De Admirandis, Pag. 388
 
Vanini, De Admirandis

/p. 388/ persuadere nititur Religiones opus esse

stellarum. Addatur et alia ratio secundum

Philosophos, nam, iuxta eorum opinionem

maxime Platonis et Aristotelis, mundus est

aeternus, neque infinita secundum speciem esse

possunt, neque unquam fuerunt, nec erunt,

quoniam ex his corruptibilibus nihil secundum

individuum potest perennari. Ea

de causa qui nunc sunt in usu ritus, centies millies

fuerunt totiesque renascentur quoties

ceciderunt, nihilque est quod simile non fuerit

et cui simile non erit aliquando, denique

nihil est aut erit quod non fuit, nihil fuit quod

non erit. Qua de re cum continua et aeterna

sit talis vicissitudo, habet causam aeternam.

In nullam autem aliam causam reduci potest,

nisi in coelestia corpora, Deum et Intelligentias,

ergo a corporibus coelestibus, quibus

ex Dei mandato Intelligentiae praesunt, leges

originem ducunt, incrementa et interitum.

Plutarchus sic scribit: «Non est fortasse mirandum

per infinitum tempus, alibi aliter fortuna influente,

res humanas in eundem casum saepius deferri. Sive

enim quod subiacentium rerum multitudo terminata

non est abundantem et facilem habet fortuna

ad similitudines edendas materiam, sive quod ex

quibusdam terminatis numeris series rerum connexa

existit; ita enim necessarium est ex earum discursu

et circumvolutione saepe eadem evenire et emergere

in lucem, quae evenerant». An maiorem huius

probationem, si quis et antiquas et recentes

historias attente perlegat, agnoscet corpora

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum